utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610018

Charter Number: 05610018
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Undertaking
Date: 1245
Date Type: Internal, Feast

map View Map
Charter:
Acta in capella sancti Michaelis Maltone die mercurii proxima ante festum sancti Iohannis Baptiste coram magistro scolarum eiusdem ville principali iudice et decano de Bokeros et subpriore de Kirkeham de Brideligton et de Kirham priorum dimissis sublegatis in causa que vertitur auctoritate apostolica inter magistrum ordinis de Sempingham et priorem et conventum de Alvingham ex una parte et Petrum qui se gerit pro persona duarum partium ecclesie de Staynton ex altera prefatis religiosis per priorem de Alvingham procuratorem legitime constitutum comparentibus prefato P personaliter comparente videlicet quod aprobatis litteris commissoriis et probato sigillo decani de Walecroft ad cuius probationem magister scolarum sigillum suum litteris citatoriis ipsius decani apposuit prefatus P petiit copiam transcribendi autentici domini pape et habuit verbo ad verbum et postea petiit quod sibi ederetur Ad quod procurator magistri et conventus de Alvingham respondit quod voluit uti ad presens narratione facti contenta in litteris domini pape pro editione quo audito petiit prefatus P inducias deliberatorias et habuit Iudices vero diem partibus eodem loco de consensu partium prefixerunt scilicet diem lune proximum ante festum sancte Margarete ad faciendum quod ius dictaverit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter