utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610020

Charter Number: 05610020
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Undertaking
Date: 1245
Date Type: Internal, Feast

map View Map
Charter:
Acta Maltone in capella sancti Michaelis in crastino sancte Fidis virginis coram magistro scolarum Maltone principali iudice et subpriore de Kirham et decano de Bukeros de Bridelington et de Kirham priorum subdelegatis in causa que vertitur inter tales ex una parte et talem personaliter comparentem ex altera prefatis religiosis per eundem subpriorem de Alvingham legitime comparentibus videlicet cum datus esset dies ad omnes dilatorias proponendum prefata persona quatuor exceptiones proposuit quarum prima fuit que non tenebatur respondere antequam haberet copiam instrumentorum quibus viri religiosi dicebant se velle uti ad probandam earum intentionem et ideo pars rea instanter copiam sibi fieri postulavit ad que fuit responsum quod quando perventum esset ad exhibitionem ipsorum instrumentorum et ad probationem faciendam tunc facerent sibi copiam et non inde cum adhuc lis non esset contestata Secunda exceptio talis fuit quod cum de facto episcopi Linc fieret mentio in narrationem litterarum domini pape episcopo non vocato neque scitato respondere coram ipsis iudicibus non tenebatur ad quod fuit responsum quod cum ipse rector duas partes proventuum prefate ecclesie nomine suo possident rei vendicatio contra ipsum possessorem et non contra episcopum qui nullo modo possidet locum tamen habebat quarum nominatio prefati episcopi locum in tali causa non poterat optinere et Io respondere tenebatur Tertia exceptio talis fuit contra litteras papales quod tacita veritate fuerant impetrate scilicet quia tacitum fuit quod impetraverunt quod dictus Petrus presentatus fuit ad prefatam ecclesiam a veris patronis et institutus per ordinarium quam veritatem si expresulent non expressissent et ita impetrata non valebant ad quod fuit responsum quod hoc non credebant viri religiosi esse verum immo potius quantum asserebant nisi ista exceptio locum habere poterat si vera esset cum ipsi non peterent predictam ecclesiam set tantummodo duas partes proventuum ipsius ecclesie priori et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam collocatos sicut in editione ipsorum expressius continetur Quarta exceptio fuit quod per falsi suggestionem littere fuerunt impetrate set nullam falsi suggestionem expressit non fuit responsum quod talis exceptio non valebat Item cum prefatus P excipiendo proponeret quod presentatus fuit a veris patronis et institutus ad presentationem patronorum scilicet magistri et conventus de Sempingham ad prefatam ecclesiam et ita per consequens ad omnia pertinentia sicut superius in exceptione proposita continetur ex parte virorum religiosorum fuit responsum exceptionem premissam etiam peremptoriam et ita per consequens litem fuisse contestatam et Io procurator canonicorum petiit diem ad testes producendos ad quod fuit responsum ex parte P quod cum Petro protestatus esset quod nolebat litem contestari per ea que proponeret vel deberet non erat lis contestata ad quod fuit responsum a parte adversa quod tanquam contrarius non erat audiendus quia ex quo faciebat contumacium sue protestationi contrarium protestationi renuntiavit Iudices vero hiis auditis volentes plenius deliberare super premissis diem partibus eodem loco prefixerunt scilicet diem sabbati proximum post festum animarum ad interloquendum super propositis exceptionibus et ad faciendum quod ius dictaverit et hec facta sunt de consensium partium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter