utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610021

Charter Number: 05610021
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Undertaking
Date: 1245
Date Type: Internal, Feast

map View Map
Charter:
Acta Maltone in capella sancti Michaelis die sabbati proxima ante festum sancti Leonardi coram magistro scolarum Malton principali iudice et subpriore de Kirham et decano de Bukeros de Brideligton et de Kirham priorum dimisum subdelegatis In causa prescripta partibus religiosorum per priorem legitime constitutum procuratorem comparentibus ex una parte et P qui se gerit rectorem duarum partium ecclesie talis personaliter comparente ex altera videlicet quod datus esset dies ad interloquendum super exceptionibus propositis et in retroactatis contentis Iudices auditis hinc inde rationibus communicato bonorum virorum et iuris peritorum consilio deliberatione prehibita predictas exceptiones interloquendo cassaverunt et ad litem precise contestandam coram principalibus iudicibus diem prefixerunt scilicet diem lune proximum post festum sancti Andree in ecclesia de Wiverthorp et hec facta sunt de consensu partium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter