utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610023

Charter
Charter Number: 05610023
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Permission
Date: 1259
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
[A]lexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis magistro et fratribus ordinis de Sempingham salutem et benedictionem apostolicam Ex serie vestre petitionis accepimus que in ecclesiis et capellis eis annexis quas in usus proprios canonice optinetis et in quibus non fuerunt taxate hactenus vicarie nec perpetui vicarii instituti a tempore cuius memoria non existit fecistis et facitis per capellos proprios deserviri Nos utique vestris supplicationibus inclinati ut veris existentibus supradictis sicut hactenus sit et in posterum in eisdem ecclesiis et capellis possitis facere per capellanos huius deserviri nec vobis in vitis in futurum vicarie taxari seu institui perpetui vicarii valeant in eisdem vobis auctoritate presentium indulgemus Non obstante si venerabili fratri nostro archiepiscopo Ebor vel alii cuicumque a sede apostolica sit indultum aut in posterum indulgentia contingat quod in ecclesiis et capellis quas religiosi in suis civitatibus et dyocesis in usus proprios optinent possint taxare perpetuas vicarias et institue perpetuos vicarios in eisdem vel aliqua alia indulgentia sedis apostolice per quam effectus presentium impediri valeat vel differri Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Anagni iij kalendas Augusti pontificatus nostri anno quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter