utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610024

Charter
Charter Number: 05610024
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Henricus de Braythoft salutem in Domino Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse Deo et beate Marie de Alvingham priori et conventui canonicis et sanctimonialibus de Alvingham unum toftum et unam dimidiam bovatam terre cum pertinentiis in Wald Neuton que Gregorius filius Ricardi tenuit de me in villanagio cum predicto Gregorio et cum tota sequela sua et posteritate et cum omnibus bonis suis et catallis habenda et tenenda dictis priori et conventui de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus suis pertinentiis libertatibus commoditatibus et asiamentis adeo liberam et quietam tam de sectis curia quam de omnibus que exigi poterunt et contingere inperpetuum sicut aliqua elemosina liberius melius et quietius conferri potest pro Deo viris religionis ita quod dicti prior et procuratores dicte domus qui pro tempore fuerint solvant fideliter omni anno in perpetuam memoriam mei et omnium antecessorum meorum et parentum celerario sanctimonialium dicte domus decem solidos de predicto tenemento quicumque illud tenuerit ad duos anni terminos videlicet die sancti Thome apostoli ante natale domini quinque solidos et die sancti Botulphi quinque solidos ad pitantiam prefati conventus die nat[ivitatis] sancti Iohannis Baptiste et die sancti Iohannis Evangeliste in natali Et ego Henricus et heredes mei predictum toftum cum predicta dimidia bovata terre cum suis pertinentiis et predictum Gregorium cum tota posteritate sua et catallis et omnibus bonis predictis priori et conventui et quibus illa dare et assignare voluerint warantizabimus de omnibus adquietabimus et contra omnes homines defendemus ut nostram puram et perpetuam elemosinam in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus omnis []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter