utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610025

Charter Number: 05610025
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
[E]duardus Dei gratia rex Anglie dominus Hyb et dux Aquitan archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse dilectis nobis in Cristo priori et conventui de Alvingham quod ipsi et successores sui in perpetuum habeant liberam warrenam in omnibus dominicis terre suis de Alvingham cum pertinentiis et in omnibus dominicis terre suis de Cokeringtona cum pertinentiis et in omnibus dominicis terre suis de Kedingt cum pertinentiis in comitatu Linc dum tamen terre ille non sint infra metas foreste nostre ita tamen quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquid capiendum quod ad warenam pertineat sine licentia et voluntate predictorum prioris et conventus vel successorum suorum super forisfacturam nostram x librorum Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti prior et conventus et successores sui habeant liberam warrenam in omnibus dominicis terre suis predictis in comitatu predicto dum tamen terre ille non sint infra metas foreste nostre ita tamen quod nullus intret illas ad fugandum in eis vel ad aliquid capiendum quod ad warenam pertineat sine licentia et voluntate predictorum prioris et conventus vel successorum suorum super forisfacturam nostram x librarum sicut predictum est Hiis testibus venerabile patre W Norvic episcopo Edmundo fratre nostro Willelmo de Valenc avunculo nostro Iohanne de Vescy Rogero de Cliford Ottone de Grantson Reginaldo de Gray Roberto de Tatershal Roberto filio Iohannis Iohanne Ferre Elya de Havill Waltero de Everley et aliis Dat per manum nostram apud Burg tertio Decembris anno regni nostri septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter