utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610031

Charter Number: 05610031
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Writ
Date: 1280 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rex vicecomiti Norfolk salutem Cum magistro prioribus et capitulo ordinis de Sempingham per regnum Anglie constitutis a sede apostolica sicut pro certo intelleximus specialiter sit indultum ut nulli archiepiscopo vel episcopo alii de ecclesiastice persone liceat aliquem ipsorum suspendere vel excommunicare aut ecclesias suas in quibus divino mancipati sunt obsequio sub interdicto ponere absque summo pontifice aut eius speciali mandati vel legato ab eius latere destinato nec correctionem ordinis predicti quisquam sibi audeat vendicare nisi summus pontifex et episcopus Norwic pro voluntate sua et in lesionem exemptionis et indulgentie predictarum prior de B Robertum et fratrem de B ordinis preteriti traxerit in placitum in curia Cristianitatis et ipsos excommunicaverit ac propter hoc nobis postmodum per litteras suas patentes significaverit quod idem prior R sunt excommunicati nec se volunt per censuram ecclesiasticam iustitiari nos pro eo quod tunc nobis non constabat de exemptione et indulgentia predictis tibi predictas litteras nostras precipimus quod predictos priorem et Robertum et I tanquam excommunicatos et claves ecclesie contempnentes per corpora sua secundum consuetudinem Anglie institutum nos attendentes quod si ad captionem predictam procedentur prefatis magistro et prioribus et capitulo graviter contra predictas exemptionem et indulgentiam esset iniuriatum tibi precipimus quod captioni predicte supersedeas et si aliquem ipsorum [ea] de causa ceperis ipsum sine difficultate qualibet deliberes Et hoc nullo modo omittes Teste me ipso
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter