utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610032

Charter
Charter Number: 05610032
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1277
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
[U]niversis presentes litteras visuris vel audituris frater Robertus permissione divina Cantuar archiepiscopus totius Anglie primas salutem in salvationis auctore Noverit universitas vestra quod nos in visitationem nostra metropolitica factam in diocesi Linc anno domini m cc septuagesimo septimo inspectis et examinatis munimentis et privilegiis prioris et conventus de Alvingham super ecclesiis de Alvingham Caltorp Kedington sancti Leonardi de Cokingtona sancte Marie eiusdem ville et duabus partibus sancti Andree de Staynton et quadam annua pensione quadraginta solidorum quam percipiunt in ecclesia de Germethorp eis appropriatis in diocesi Linc predicta reputamus predictos priorem et conventum super appropriatione et retentione predictarum ecclesiarum cum omnibus pertinentiis suis sufficienter esse munitos eisdem dictas ecclesias auctoritate metropolitica confirmantes In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apponi fecimus Dat Dunestapel septimo decimo kalenda Novembris anno predicto consecrationis nostre quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter