utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610033

Charter
Charter Number: 05610033
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hamelinus decanus senior dat et confirmat nobis totam partem ecclesie sancti Adelwaldi de Alvingham que pertinet ad terram quam tenet de feudo comitis Britannie scilicet tres partes eiusdem ecclesie Sciant omnes tam futuri quam presentes quod ego Hamelinus decanus assensu et consilio heredum meorum dedi et concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam possidendam totam partem ecclesie sancti Adelwoldi de Alvingham que pertinet ad terram quam teneo de feudo comitis Brittanie in eadem villa scilicet tres partes eiusdem ecclesie cum omnibus pertinentiis suis Hanc elemosinam ego et heredes mei contra omnes homines warantizabimus Quartam vero partem eiusdem ecclesie tenent prescripte sanctimoniales de donatione Rogeri filii Gocelini per concessum meum qui aliquo tempore persona eiusdem ecclesie extiterim set dimissionem personatus in manu Roberti de Chenei Lincolnien episcopi feci Facta dimissione pontifex memoratus sanctimoniales predictas de prefata ecclesia cum pertinentiis suis integre et plenarie investivit in capitulo de Sempingham
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter