Charter Document - 05610034
Charter Number: 05610034
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1189
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1189
Date Type: Assigned

Charter:
Petrus de Melsa dat nobis mansuram illam que est in occidentali parte virgulti nostri Notum sit cuntis Cristi fidelibus quod ego Petrus de Melsa et Beatrix sponsa mea et Iohannes filius noster et heres dedimus Deo et sanctimonialibus que serviunt in ecclesia beate virginis Marie de Alvingham mansuram illam que est in occidentali parte virgulti earum et presenti carta confirmavimus eis in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius donari potest alicui Hanc vero mansuram tenuit Walterus filius Edrici rusticus operarius sicut et pater eius fuit quam dedimus eis ad honorem Dei et beate virginis Marie et sancti Adelwoldi ut prosit nobis et heredibus nostris post nos in perpetuum