utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610036

Charter
Charter Number: 05610036
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1182
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Iohannes filius Petri de Melsa dat nobis totam mansuram suam in Al cum mansura illa quam Tingi tenuit et cum mansura illa quam Ailwardus tenuit et totum demenium in Al et in Cok Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus Iohannes filius Petri de Melsa salutem Sciatis me dedisse et hac presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibi Deo servientibus et fratribus earum totam mansuram meam in Alvingham cum mansura illa quam Tinghi tenuit del west virgulti mei et cum mansura quam Ailwardus tenuit et ipsum meum virgultum et totum demenium meum in Alvingham et in Cokerington tam in terra arabili quam in pratis et marescis et pascuis et pasturis et in omnibus ad predictum demenium pertinentibus cum omnibus libertatibus exceptis hominibus meis cum toftis suis et terris ipsorum scilicet x et octo bovatis et dimidia sicut in illo die tenuerunt quo hanc elemosinam predictis monialibus dedi Hec omnia ego Iohannes et heredes mei assensu et concessione patris mei Petri et matris mee Beatricis et ceterorum amicorum meorum fecimus Et hanc predictam elemosinam de demenio nostro warantizabimus et aquietabimus eisdem monialibus de omni servitio et consuetudine et seculari exactione erga regem et dominos et omnes homines in perpetuum et heredes nostri post nos sicut aliqua elemosina melius et liberius quibuslibet viris religiosis warantizari potest Hanc vero donationem et confirmationem factam in anno incarnationis domini mclxxxii ego ipse Iohannes acquietare et defendere affidavi in manu Iukel de Ierdeburg coram hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter