Charter Document - 05610038
Charter Number: 05610038
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1178
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1178
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Idem Iohannes dat nobis medietatem totius demenii sui que soli propinquior est in territoriis utriusque ville de Al et de Cok Sciant tam futuri quam presentes quid ego Iohannes filius Petri de Melsa dedi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus et fratribus earum illam dimidietatem totius demenii mei que soli propinquior est in territoriis utriusque ville de Alvingham et de Cokerington cum omnibus aisiamentis et pertinentiis suis excepto tofto et virgulto demenii mei Et sciendum est vero quod illa medietate dedi predictis sanctimonialibus xxx acras terre arabilis et decem acras prati cum sorore mea sicut alibi continetur in carta mea Hec omnia feci assensu et concessione patris mei et matris mee et warantizabimus erga regem et dominos et omnes homines et heredes nostri post nos in perpetuum sicut aliqua elemosina melius et liberius quibuslibet viris religiosis warantizari potest G prior de Alvingham et predicte ecclesie conventus viderunt et intellexerunt quam magno debito ego et pater meus obligati eramus erga Iudeos alleviaverunt nos et aquietaverunt de octoginta septem marcis argenti et dimidia Idcirco ne aliqua fraus uter malum ingenium prevaleat ut hoc opus meum infirmetur aquietabo illud et warantizabo contra matrem meam et omnes calumpniantes et heredes mei post me in perpetuum