utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610039

Charter 05610039
Charter Number: 05610039
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1171 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat nobis totam mansuram suam in Al et totum virgultum suum et totum demenium suum in Al et in Cok Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus Iohannes filius Petri de Melsa salutem Sciatis me dedisse et hac presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibi Deo servientibus et fratribus earum totam mansuram meam in Alvingham et virgultum meum et totum demenium meum in Alvingham et in Cokerington tam in terra arabili quam in pratis et marescis et pasturis et in omnibus ad predictum demenium pertinentibus cum omnibus libertatibus exceptis hominibus meis et terris ipsorum Huius rei gratia predictes moniales de Alvingham susceperunt quandam sororem meam et neptem unam meam et tres neptes Reineri dapiferi Ranulfi de Glanvile in sanctimoniales et insuper mihi et meis centum quadraginta marcas dederunt Hec omnia ego Iohannes et heredes mei assensu et concessione patris mei Petri et matris Beatricis mee et ceterorum amicorum meorum fecimus et hanc predictam elemosinam de demenio meo warantizabimus et acquietabimus eisdem monialibus de omni servitio et consuetudine et seculari exactione fide nostra interposita erga regem et dominos et omnes homines inperpetuum et heredes nostri post nos sicut aliqua elemosina melius et liberius quibuslibet viris religiosis warantizari potest
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter