utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610041

Charter 05610041
Charter Number: 05610041
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Petrus filius Iohannis de Melsa confirmat nobis omnes terras et possessiones quas pater suus et antecessores sui nobis contulerunt Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Petrus filius Iohannis de Melsa salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam omnes terras et possessiones quas pater meus et antecessores mei predicto conventui contulerunt Hanc vero concessionem et confirmationem ego Petrus et heredes mei warantizabimus et acquietabimus erga omnes homines et de omnibus rebus et exactionibus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter