utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610042

Charter
Charter Number: 05610042
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Mustaile confirmat nobis donationem quam fecit nobis Iohannes filius Petri de Melsa Omnibus sancte matris ecclesie filiis Rogerus Mustaile salutem in domino Sciatis quod ego concessi et hac carta mea confirmavi in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beate Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus donationem quam fecit Iohannes filius Petri de Melsa eisdem sanctimonialibus scilicet medietatem totius demenii sui in territoriis utriusque ville de Alvingham et de Cokerington excepto tofto et virgulto demenii sui Hanc predictam medietatem cum omnibus pertinentiis suis hac carta mea confirmavi liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio ut illam habeant et perpetuo possideant pro salute mea et antecessorum meorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter