utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610043

Charter
Charter Number: 05610043
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Mustaile confirmat nobis totum demenium de Al et Cok quod Iohannes filius Petri de Melsa dedit nobis Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus Mustaile salutem Noscat universitas vestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibi Deo servientibus et fratribus earum clericis et laycis totum demenium de Alvingham et de Cokerington cum omnibus pertinentiis suis quod Iohannes filius Petri de Melsa dedit eisdem sanctimonialibus assensu et consensu Petri patris sui et Beatricis matris sue et mansuram unam que est in occidentali parte virgulti earum quam Walterus filius Eadrici tenuit et quicquid predictus Iohannes de Melsa dedit et carta sua confirmavit prenominatis sanctimonialibus Hanc vero confirmationem feci eis pro anima patris mei et pro animabus omnium antecessorum meorum et pro mea meorumque salute liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter