utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610044

Charter
Charter Number: 05610044
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Constancia sponsa Rogeri dat nobis Adam filium Roberti et Iohannem fratrem eius cum tota sequela sua et catallis suis et ij toftos et unam bovatam terre que predicti Adam et Iohannes tenuerunt in territorio de Al Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Constancia quondam sponsa Rogeri filii Alani de Aisterby salutem Noverit universitas vestra me in libera viduitate et in legia potestate mea pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Alvingham Adam filium Roberti filii Land et Iohannem fratrem eius cum tota sequela sua et cum omnibus catellis suis et duos toftos quos idem Adam et Iohannes aliquando tenuerunt de me in villa de Alvingham et unam bovatam terre quam predicti Adam et Iohannes similiter de me tenuerunt in teritorio de Alvingham tenenda et habenda libere et quiete pacifice et integre cum pratis et pascuis et omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra sine aliquo retinemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius conferri potest pro Deo viris religiosis Et ego Constancia et heredes mei predictam bovatam terre cum omnibus pertinentiis et predictos toftos et homines cum omni sequela sua et catellis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes acquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter