utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610045

Charter 05610045
Charter Number: 05610045
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Constancia de Aysterby confirmat nobis tertiam partem illius tofti in Al quam Gilbertus carpentarius tenuit et latitudinem quatuor percarum prati in Holm et sexdecim acras terre arabilis Sciant presentes et futuri quod ego Constancia de Aisterby filia Petri de Melsa in libera viduitate mea concessi et confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam tertiam partem illius tofti in Alvingham quam Gilebertus carpentarius quondam tenuit et latitudinem iiii percarum prati in Holm et sexdecim acras terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra in teritorio eiusdem ville videlicet octo acras terre arabilis ex una parte et octo acras ex altera parte eiusdem ville que omnia prenominata predictus conventus habet in puram et perpetuam elemosinam ex dono Roberti filii Suani de Alvingham Quarum sexdecim acras predictarum hee sunt particule scilicet unus sellio ex occidentali parte ville predicte qui iacet inter terram predicti conventus et terram Gileberti filii Radulfi et abuttat super Cuniggesgate Et unus sellio qui habuttat super Holebec inter terram predicti conventus et feudum de Melsa Et tres selliones simul iacentes ab austro de Holebec et habuttat super culturam predicti conventus versus austrum Et unus sellio qui abuttat super Holebec versus aquilonem et iacet inter feudum Brittanie et feudum de Melsa Et tres selliones simul iacentes propinqui ab oriente de Hou inter terram Herberti filii Iohannis et feudum de Melsa Et unus sellio qui abuttat super Cuningarecroft inter feudum Brittanie et feudum de Melsa Et unus sellio ab austro de Holebec et iacet inter terram Gileberti filii Radulfi et terram Roberti bercarii Ab orientali vero parte eiusdem ville unus sellio terre iacet inter feudum de Friston et terram Tengi filii Hauc et abuttat super Miretoft Et unus sellio ad Nonivemare inter feudum de Fristun et terram Roberti Blund Et tres selliones simul iacentes ab aquilone de Cuninggesgate ad Lanteregerne et tres selliones ab aquilone de Halefure et abuttant super feudum de Fristun versus aquilonem Et unus sellio propinquius ab occidente Roberti filii Lante Et unus sellio qui habuttat super Astihevedland et iacet inter terram predicti conventus ex utraque parte Et unus sellio super Thornhil inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco Lude Et unus sellio ad Losemare qui iacet inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Iohannis Deved Et unus sellio super Losemare furlanges inter terram predicti conventus et terram Galfridi filii Hamelini Et unus sellio super Tunstal inter terram predicti conventus de Alvingham et terram monachorum de Parco Lude Et unus sellio ab austro de Tunstal super Langanstlanges inter terram monachorum de Parco et terram Umfridi Et unus sellio super Halefure inter terram Helewini et terram Astini Et unus sellio super Arnoldebiri inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Roberti filii Lante
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter