utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610046

Charter
Charter Number: 05610046
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iuliana de Otteby dat nobis unum toftum et unam bovatam terre que Iohannes cementarius quondam tenuit in villa et teritorio de Al Sciant presentes et futuri quod ego Iuliana de Otteby filia Roberti dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi concessi et voluntate domini et sponsi mei Gileberti de Well Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam unum toftum et unam bovatam terre in Alvingham quam Iohannes cementarius quondam tenuit in eadem villa et in eiusdem teritorio cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra Et ego Iuliana predicta et heredes mei warantizabimus et acquietabimus predictum toftum et prenominatam bovatam terre cum pertinentiis suis predicto conventui contra omnes homines de omnibus rebus in perpetuum Hanc vero elemosinam feci predicto conventui pro Dei amore et pro salute domini mei Gileberti de Well et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum nostrorum et omnium fidelium defunctorum ut Deo inde glorificetur et nobis proficiat in eternum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter