utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610048

Charter
Charter Number: 05610048
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Rogeri confirmat nobis unam bovatam terre in teritorio de Al quam Adam filius Roberti et Iohannes frater eius tenuerunt Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Rogeri filii Alani de Asterby salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Alvingham unam bovatam terre cum pertinentiis suis in teritorio de Alvingham quam Adam filius Roberti filii Lant et Iohannes frater eius aliquando tenuerunt et duos toftos in eadem villa cum eisdem Adam et Iohanne et cum tota sequela sua et omnibus catellis suis tenenda et habenda libere et quiete pacifice et integre cum pratis et pascuis et omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra sine aliquo retinemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius conferri potest pro Deo viris religiosis Et ego Iohannes et heredes mei predictam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis et predictos toftos et homines cum omni sequela sua et catellis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes aquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter