utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610049

Charter 05610049
Charter Number: 05610049
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem I dat nobis Thomam filium Gilberti Wydi cum tota sequela et catellis et unum toftum et dimidiam bovatam Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Rogeri filii Alani de Aisterby salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Alvingham Thomam filium Gileberti Widythyelockes cum tota sequela sua et cum omnibus catellis suis et unum toftum quem idem Thomas aliquando tenuit de me in villa de Alvingham et unam dimidiam bovatam terre in teritorio eiusdem ville cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra quam dimidiam bovatam terre predictus Thomas aliquando de me tenuit in eadem villa tenenda et habenda libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis sicut prenominatus est sine aliquo retinemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius conferri potest pro Deo viris religiosis Et ego Iohannes et heredes mei predictum Thomam cum tota sequela sua et omnibus catellis suis et predictum toftum et predictam dimidiam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes inperpetuum aquietabimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter