utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610050

Charter
Charter Number: 05610050
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes de Aisterby dat nobis duos selliones in terre de Al Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes de Aisterby salutem Noveritis me pro salute anime mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham duos selliones terre arabilis in teritorio de Alvingham ex nordth parte grangie sue iacentes inter terram predicti conventus et grangiam quorum west capita buttant super croftum eiusdem conventus quod vocatur Pacroft et est capita buttant super terram eiusdem conventus Et caput unius sellionis quod Gilebertus Gulac tenuit aliquando quod iacet contra nordth caput vie vaccarie ex sudth parte de Cuningisgate tenenda et habenda libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aysiamentis infra villam et extra in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest pro Deo viris religiosis Et ego Iohannes et heredes mei predictos duos selliones et predictum caput sellionis predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga omnes homines et feminas acquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter