utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610051

Charter
Charter Number: 05610051
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem I dat nobis Robertum filium Tengi de Al nativum suum et unum toftum in Al et unam dimidiam bovatam terre Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes de Aisterby salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Robertum filium Tengi de Alvingham nativum meum cum tota sequela sua et omnibus catellis suis Et unum toftum in villa de Alvingham quem Haymundus Spic aliquando tenuit qui iacet in Duedes torp ex australi parte vie inter toftum Ricardi filii Suani et toftum Iohannis filii Iohannis quem aliquando tenuit de predicto conventu et abuttat versus aquilonem contra ianuam dicti Iohannis et versus austrum super Hallecroft Et dimidiam bovatam terre arabilis in teritorio de Alvingham unde iste sunt particule ex occidentali parte ville scilicet duo selliones iacent ex aquilonali parte de Honisgate inter terram Roberti del Wald et terram Pigoti filii Pigoti et buttant versus aquilonem in Ierdeburg bec et versus austrum super Honisgate contra foreriam Astini Et duo selliones iacent ex australi parte de Honisgate inter terras predicti conventus ex orientali parte de Astinmare et buttant versus aquilonem super Honisgate et versus austrum in Holebec Et unus sellio iacet ex orientali parte del Cartegate inter terram predicti conventus et terram Roberti del Wald et buttat versus aquilonem super terram Roberti Blundi et versus austrum super Honisgate Et unus sellio iacet ad Bulebrig inter terram dicti conventus et terram Roberti del Wald et buttat versus austrum foreriam eiusdem conventus et versus aquilonem in Iertheburgbec et una foreria ex aquilonali parte de Bouneland Et unus sellio iacet ex aquilonali parte eiusdem forerie et buttant versus occidentem super terram monachorum de Parco Lude et versus orientem super foreriam dicti conventus Et unus sellio iacet super Hempland inter terras monachorum de Parco Lude et buttat versus aquilonem super foreriam dictorum monachorum et versus austrum in Holebec Et unus sellio iacet ad Langmare inter terram Roberti Blundi et terra dictorum monachorum et buttat versus aquilonem in Holebec et versus austrum super foreriam dictorum monachorum Et tres selliones extendent se de Cuningesgate usque in Holebec et iacent inter terram Roberti Blundi et terram Hugonis filii Umfridi et unam dimidiam perticatam prati iacentem in Difen inter pratum Hugonis filii Umfridi et pratum dictorum monachorum Et iste sunt particule ex orientali parte [eiusdem] ville scilicet unus sellio iacet ex aquilonali parte Grangie dicti conventus inter terram dicti conventus et buttat versus orientem super foreriam Roberti del Wald et versus occidentem super Pacroft Et unus sellio iacet ex aquilonali parte de Grenegate inter terram Ricardi filii Suani et terram predicti conventus et buttat versus occidentem super terram dicti conventus et versus orientem super foreriam Hugonis filii Umfridi Et unus sellio iacet ad Thornihil inter terram Iohannis filii Iohannis et terram dicti conventus et buttat versus austrum super terram dicti Iohannis et versus aquilonem super terram predicti conventus Et unus sellio iacet super eundem Thornihil inter terram dicti Iohannis et terram Ricardi filii Suani et buttat versus austrum super terram dicti Ricardi et versus aquilonem super terram monachorum de Parco Lude Et unus sellio iacet ad Pikstal inter terram dicti conventus et terram Roberti Blundi et buttat versus occidentem super foreriam dicti conventus et versus orientem super terram Roberti Modi Et unus sellio iacet ad Losemare inter terras predicti conventus et buttat versus occidentem super foreriam dicti conventus et versus orientem super foreriam dictorum monachorum Et dimidius sellio iacet ex orientali parte de Riskmare inter terram Hugonis filii Umfridi et terram dictorum monachorum Et unus sellio iacet ad Arnoldeberby inter terram Hugonis filii Umfridi et terram predicti conventus et buttat versus austrum super foreriam dictorum monachorum et versus aquilonem super foreriam dicti conventus Et unus sellio iacet ad Aldecroftnab inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Roberti filii Cost et buttat versus austrum super terram dicti Iohannis et versus aquilonem contra terram Roberti Blundi Et unus sellio iacet ex orientali parte de Holm inter terram dicti Iohannis et pratum et buttat versus austrum super foreriam dicti conventus et versus aquilonem super pratum Et unus sellio iacet infra Holm inter terram dicti conventus et terram Helewini et buttat versus orientem super Paitefindaile et versus occidentem super Fendic Et unus sellio iacet inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Roberti filii Gileberti et buttat versus orientem super Fendic et versus occidentem super foreriam Gutredi Et unus sellio iacet iuxta Fendic inter terram dictorum monachorum et Fendic et buttat versus aquilonem super foreriam dictorum monachorum et versus austrum contra terram Willelmi Carpentarii Et unus sellio iacet ex occidentali parte de Neucroft inter terram predicti conventus et terram dictorum monachorum et buttat versus austrum super foreriam Hugonis filii Umfridi et versus aquilonem super terram Ricardi filii Suani Et unus sellio iacet ex aquilonali parte de Halesike inter terram dicti conventus et terram Iohannis filii Cost et buttat versus austrum super foreriam Hugonis filii Umfridi et versus aquilonem super foreriam dictorum monachorum Et unus sellio iacet ex australi parte de Halesic inter terram predicti conventus et terram dictorum monachorum et buttat versus austrum super Langdailis et versus aquilonalem super foreriam Iohannis Coppil Et una foreria iacet ex orientali parte de Laylandis inter terram Helwini sutoris et capita que buttant super eandem foreriam et buttat versus aquilonem super foreriam Pigoti filii Pigoti et versus austrum in Halesic Et unus sellio iacet ex australi parte de Tunstal inter terram dicti conventus et terram Roberti Modi et buttat versus orientem super foreriam Adam Suthil et versus occidentem super terram dicti conventus Et unam perticatam et dimidiam prati in Langdaylis iacentis inter pratum Hugonis filii Umfridi et pratum Helewini sutoris ubique Et duas perticatas prati in Hale iacentis inter pratum Symonis de Clactorp et pratum Galfridi filii Hamelini et buttant versus orientem super Ludna et versus occidentem super Fendic Et unam dailam prati ad Wipeolin iacentem inter pratum predicti conventus et pratum Iohannis filii Gileberti et buttat versus orientem super Ludna et versus occidentem contra terram dicti conventus Et ego Iohannes et heredes mei predictum Robertum cum omni sequela sua et omnibus catellis suis et predictum toftum cum libero introitu et exitu et omnes predictas terras et predicta prata cum omnibus pertinentiis suis et aysiamentis libertatibus infra villam et extra predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga omnes homines adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter