utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610053

Charter
Charter Number: 05610053
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Fristona dat nobis ecclesiam beate Marie de Al cum terra et toftis predictis Notum sit omnibus legentibus et audientibus litteras has quod ego Willelmus de Fristona pro amore Dei et pro redemptione anime mee et omnium parentum meorum concessi et donavi ecclesiam sancte Marie de Alvingham sanctimonialibus ibi in sancta religione Deo servientibus in elemosinam et quinque toftas in eadem villa et quatuor bovatas terre et dimidiam et molendinum quod fuit Hosgoto filio Burghardi et omnes apentitias que pertinent ad eandem ecclesiam Hanc donationem dedi predictis ancillis dei cum concessione uxoris mee et omnium heredum meorum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio possidendam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter