utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610054

Charter
Charter Number: 05610054
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R episcopus Linc confirmat nobis possessiones et bona que possidemus vel adipisci poterimus Robertus Dei gratia episcopus Lincolnie universis sancte ecclesie filiis salutem Debemus ex officio omnium ecclesiarum que nobis subiecte sunt iura tueri Illis tamen specialem curam inpendimus quas sub religionis habitu ordinate novimus institutas Eapropter ecclesie beate Dei genitricis Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus episcopalis officii quo fungimur auctoritate confirmamus possessiones et bona que vel in presentiarum canonice possident vel in posterum annuente domino iuste poterunt adipisci Inter que hec propriis duximus exprimenda nominibus In Alvingham ex donatione Willelmi de Fristuna quinque toftas et quatuor bovatas terre et dimidiam et in eadem villa ex donatione Hugonis de Scotenia unum toftum et unam bovatam terre et in Cokerington ecclesiam cum ceteris eidem ecclesie pertinentibus et dimidium molendinum cum xij acris terre preter hec ecclesiam de Caletorp et unam bovatam terre et lx acras terre quas Affridus de Lecheburn eis dedit sicut eiusdem carta testatur Hec itaque statuimus ut libere et quiete possideant salva in omnibus matris Linc ecclesie reverentia nostraque et successorum nostrorum debita obedientia Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter