utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610056

Charter
Charter Number: 05610056
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cunanus concedit nobis totam tenuram Suani in teritorio de Al Cunctis Cristi notescat fidelibus quod ego Cunanus filius Iohannis filii Meghi et Basilidis domina mea et mater concessimus et dimisimus Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et conventui sanctimonialium et fratrum ibi Deo servientium totam tenuram Suani Crochorn filii Siuordi in teritorio de Alvingham habendam et tenendam de nobis in toftis et croftis terris et mariscis pratis et pascuis et omnibus locis cum Matilde filia ipsius Suani quam ipsam in consortio ipsarum sanctimonialium posuimus Hanc concessionem et dimisionem fecimus predicto conventui pro salute animarum nostrarum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio consuetudine et exactione pro dimidia marca argenti annuatim ad festum sancti Botulfi pro omnibus reddenda excepto murdre et danegeld quod prenominati fratres cum ab eis iuste exquiritur persolvent Hoc autem totum contra omnes homines integre et inconcusse ut specialem elemosinam nostram acquietabimus et warantizabimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter