utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610057

Charter
Charter Number: 05610057
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus filius Iohannis filii Mengi confirmat nobis totam tenuram Suani in territorio de Al Cunctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Galfridus filius Iohannis filii Mengi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et conventui sanctimonialium et fratrum earum ibi Deo servientium totam tenuram Swani Crochorn filii Siwordi in teritorio de Alvingham quam Cunanus frater meus et Basille mater mea prius dederunt cum Matilde filia ipsius Swani et herede quam in consortio ipsarum sanctimonialium posuerunt Habendam et tenendam de me et de heredibus meis in toftis et croftis terris et mariscis pratis et pascuis et omnibus locis libere et quiete ab omni terreno servitio et exactione pro dimidia marca argenti annuatim reddenda mihi et heredibus meis post me ad festum sancti Botulfi excepto murde et danegeld quod prenominati fratres cum ab eis iuste exigitur persolvent Ego vero et heredes mei per manum unius nostri hominis de Alvingham de prenominata firma warantizabimus et aquietabimus prefato conventui predictam tenuram erga regem et dominos et omnes homines
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter