utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610058

Charter
Charter Number: 05610058
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem G dat nobis Suanum filium Siwardi de Al et Thoraldum filium Ulke et Gamellum filium Duede et Iakke filium Radulfi cum tota terra sua Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Galfridus filius Iohannis de Weltona salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham Suanum filium Siwardi de Alvingham cum tota terra sua quam tenuit de me in Alvingham et Thoraldum filium Ulkke filii Radulfi cum tota terra sua et Gamellum filium Duede cum tota terra sua et Iakke filium Radulfi cum tota terra sua tenendos et habendos predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam reddendo annuatim mihi et heredibus meis novem solidos et decem denarios ad festum sancti Botulfi pro omni seculari servitio et terrena exactione Et ego predictus Galfridus et heredes mei warantizabimus et defendemus predictos homines cum omnibus terris suis predicto conventui et acquietabimus de omnibus rebus contra dominum regem et contra dominos feudi et contra omnes homines in perpetuum salva mihi et heredibus meis predicta annua firma
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter