utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610059

Charter 05610059
Charter Number: 05610059
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Suanus filius G dat nobis quatuor selliones terre in territorio de Al Sciant presentes et futuri quod ego Suanus filius Gaufridi de Alvingham dedi et hac carta mea confirmavi Deo et ecclesie sancte Marie et sanctimonialibus de Alvingham quatuor selliones terre arabilis in teritorio de Alvingham scilicet duos selliones ex parte aquilonari de Tunstal iuxta quatuor selliones predictarum sanctimonialium et tertium sellionem qui transit viam descendentem ad mariscum ex occidentali parte de Tunstal et quartum sellionem iuxta Blilandes Hanc vero donationem dedi eis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio Et ego et sponsa mea Auwisa et filius meus Hugo et heres affidavimus predictam elemosinam erga regem et omnes homines warantizabimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter