utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610060

Charter
Charter Number: 05610060
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Suanus dat nobis novem selliones terre et tantum prati quantum pertinet ad duos selliones Cunctis Cristi fidelibus tam futuris quam presentibus Swanus filius Galfridi de Alvingham salutem Sciatis me assensu et concessu filiorum meorum et heredum dedisse et hac carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in territorio de Alvingham scilicet duos selliones ex parte aquilonali de Tunstal iuxta iiii selliones predictarum sanctimonialium et tertium sellionem qui transit Devedegate iuxta Riskemare versus meridiem et quartum sellionem ex occidentali parte de Blilandes et ad Halsic tres selliones iuxta quinque selliones monialium Et ex occidentali parte ville duos selliones qui se extendunt a via versus Difen usque ad aquam molendinorum et tantum prati infra Difen quantum pertinet ad duos selliones et duos buttes ad Bulebrige et in eadem furlang versus orientem unam buttam Concessi etiam eis et confirmavi unum sellionem in Hovedacris quem Willelmus nepos meus dedit eis in elemosinam cum corpore suo cum prato adiacente in eodem Hovedacris qui se extendit de Cuningate versus meridiem usque ad aquam Has vero predictas terras warantizabimus ego et heredes mei predicto conventui sicut puram et perpetuam elemosinam nostram et aquietabimus de omni terreno servitio et seculari exactione erga regem et dominos feudi et erga omnes homines
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter