utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610062

Charter 05610062
Charter Number: 05610062
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Suani confirmat nobis tertiam partem illius tofti quam Gilbertus carpentarius quondam tenuit Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Suani de Alvingham concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis tertiam partem illius tofti in Alvingham quam Gilbertus carpentarius patruus meus condam tenuit et latitudinem quatuor perticarum prati in Holm et sexdecim acras terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in teritorio eiusdem ville scilicet octo acras ex una parte et octo acras ex altera parte eiusdem ville Quarum sexdecim acrarum predictarum hee sunt particule scilicet unus sellio ex occidentali parte predicte ville qui iacet inter terram predicta conventus et terram Gileberti filii Radulfi et abuttat super Cuniggesgate Et unus sellio qui abuttat super Holebec inter terram predicti conventus et feodum de Melsa et tres selliones simul iacentes ab austro de Holebec et abuttat super culturam predicti conventus versus austrum Et unus sellio qui abuttat super Holebec versus aquilonem et iacet inter feudum Britannie et feudum de Melsa Et tres selliones simul iacentes propinquius ab oriente de Hou inter terram Herberti filii Iohannis et feudum de Melsa Et unus sellio qui abuttat super Cutingarecroft et unus sellio ab aquilone de Cuniggesgate inter feudum Britannie et feudum de Melsa et unus sellio ab austro de Holebec et iacet inter terram Gileberti filii Radulfi et terram Roberti bercarii Ab orientali vero parte eiusdem ville unus sellio terre iacet inter feudum de Friston et terram Tengi filii Hauc et abuttat super Miretoft et unus sellio ad Nonniemare inter feudum de Friston et terram Roberti Blundi Et tres selliones simul iacentes ab aquilone de Cuniggesgate ad Lantegrene et tres selliones ab aquilone de Halefure et abuttant super feudum de Friston versus aquilonem et unus sellio propinquius ab occidente Roberti filii Lante Et unus sellio qui abuttat super Asti Hevedland et iacet inter terras predicti conventus et unus sellio super Thornhil inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco Et unus sellio ad Losemare qui iacet inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Iohannis Dued Et unus sellio super Losemarefurlanges inter terram prefati conventus et terram Galfridi filii Hamelini et unus sellio super Tunstal inter terram predicti conventus de Alvingham et terram monachorum de Parco et unus sellio ab austro de Tunstal super Langanstlanges inter terram monachorum de Parco et terram Unfridi et unus sellio super Halefure inter terram Helewini et terram Astini et unus sellio super Arnoldebiri inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Roberti filii Lante Ego vero Ricardus filius Suani de Alvingham et heredes mei warantizabimus aquietabimus et defendemus predictam tertiam partem dicti tofti in Alvingham et quatuor predictas percatas prati in Holm et predictas sexdecim acras terre arabilis in teritorio de Alvingham cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines et omnes calumpnias et omnibus rebus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter