utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610064

Charter
Charter Number: 05610064
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1219
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Al filius Suani dat et confirmat nobis predictam partem tofti cum terra predicta Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Alvingham filius Swani dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam tertiam partem illius tofti in Alvingham quam Gilebertus Carpentarius patruus meus quondam tenuit et sexdecim acras terre arabilis cum pertinentiis in teritorio eiusdem ville scilicet octo acras terre ex una parte ville et octo acras terre ex altera unde sunt particule scilicet ab occidentali parte eiusdem ville unum sellionem terre qui iacet inter terram predicti conventus et terram Gileberti filii Radulfi et abuttat super Cuniggesgate Et unum sellionem qui abuttat super Holebec inter terram predicti conventus et feodum de Melsa et tres selliones simul iacentes ab austro de Holebec et abuttant super culturam predicti conventus versus austrum Et unum sellionem qui abuttat super Holebec versus aquilonem et iacet inter feodum Britannie et feodum de Melsa Et tres selliones simul iacentes propinquius ab oriente de Hou inter terram Herberti filii Iohannis et feudum de Melsa Et unum sellionem qui abuttat super Cutinggarcroft et unum sellionem ab aquilone de Cuniggesgate inter feodum Britannie et feodum de Melsa et unum sellionem ab austro de Holebec et iacet inter terram Gileberti filii Radulfi et terram Roberti bercarii Ab orientali vero parte eiusdem ville unum sellionem terre inter feodum de Friston et terram Tengi filii Ouc et abuttat super Miratoft et unum sellionem ad Nonniemare inter feodum de Friston et terram Roberti Blundi Et tres selliones simul iacentes ab aquilone de Cuniggesgate ad Lantgrene et tres selliones ab aquilone de Halefure et abuttant super feodum de Friston versus aquilonem et unum sellionem propinquius ab occidente Roberti Lantessune Et unum sellionem qui abuttat super Astihevedland et iacet inter terras predicti conventus et unum sellionem super Thornhil inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco et unum sellionem ad Losemare inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Duvede et unum sellionem super Losemarefurlanges inter terram predicti conventus et terram Galfridi filii Hamelini et unum sellionem super Tunstal inter terram predicti conventus et terram conventus de Parco et unum sellionem ab austro de Tunstal super Langetuftlanges inter terram monachorum de Parco et terram Umfridi et unum sellionem super Halefure inter terram Ailwini et terram Astini et unum sellionem super Arnoldebiri inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Roberti filii Lante et latitudinem quatuor percarum prati in Holm Hunc vero predictum toftum et omnes has terras prenominatas cum quatuor predictis percatis prati et cum omnibus pertinentiis suis ego predictus Robertus et heredes mei warantizabimus et defendemus et acquietabimus prefato conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter