utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610065

Charter Number: 05610065
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thoraldus filius Dued dat nobis toftum que fuit Dued patris sui cum terris et pratis subscriptis Sciant presentes et futuri quod ego Thoraldus filius Deued de Alvingham dedi et hac presenti carta mea confirmavi conventui de Alvingham in perpetuam elemosinam toftum quod fuit Dued patris mei in Alvingham cum libero introitu et exitu et in teritorio eiusdem ville unam acram prati in Neucroft et dimidiam acram prati in Peseholmesich et dimidiam acram prati a Pettenindeile versus occidentem et unam sellionem terre arabilis ex occidentali parte eiusdem ville in Depedale et unam sellionem ad Wipemare et unam sellionem ad Hawismare et unam sellionem ad Nordbauneland et unam sellionem Parleben et unam sellionem iuxta Hallegard versus occidentem et unum forrarium iuxta culturam monachorum versus meridiem et ex orientali parte eiusdem ville unam sellionem terre iuxta Hallecroft et unam sellionem inter fossatum et culturam monachorum et unam sellionem super Austlanges et unam sellionem ad Riskemare et unam sellionem ad Hundelcume et unam sellionem iuxta Riskemare versus orientem et unam sellionem super Tunstal et unam sellionem iuxta Tunstal versus occidentem et unam sellionem ex aquilonali de Cunniggesgate et unam sellionem in Holm Habenda et tenenda de domino feudi libere et quiete et honorifice in perpetuum per tresdecim denarios et tertiam partem unius denarii annuatim reddendos ad quatuor terminos scilicet ad nathale domini et ad Pascha et ad festum sancti Botulfi et ad festum sancti Michaelis pro omnibus servitiis consuetudinibus et exactionibus terrenis Hoc autem predictum toftum et prenominatum pratum et totam terram prefatam cum pertinentiis ego predictus Thoraldus et heredes mei warantizabimus et acquietabimus dicto conventui et defendemus de omnibus rebus erga dominum feudi et omnes homines per predictum servitium tresdecim denarios et tertiam partem unius denarii annuatim ad statutos terminos particulariter persolvendos in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter