utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610066

Charter
Charter Number: 05610066
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Thoraldus et Gilbertus frater eius dant nobis unum toftum infra ambitum domus Dued scilicet ij percarum in latitudinem et xiiij in longitudinem cum aliis terris et pertinentiis Omnibus sancte matris ecclesie filiis Thoraldus filius Dued de Al et heres et Gilebertus frater eius salutem Noverit universitas vestra nos petitione Gameli fratris nostri dedisse et sigillis nostris confirmasse Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum clericis et laicis unum toftum in Al infra ambitum domus Dued scilicet ij percarum in latitudinem et xiiij in longitudinem versus occidentem cum libero introitu et exitu et ceteris aisiamentis suis et cum hiis sellionibus terre arabilis in teritorio de Al ex utraque parte ville eiusdem videlicet ex orientali parte j sellionem ad Duedesmare ex parte australi et j sellionem ex australi parte curie Dued et j sellionem ad Cunniggesgate et magnam sellionem ad Riskemare et j sellionem ultra Medelfhen et j sellionem ex orientali parte de Aldcroftnab et ij selliones in Holm Ex occidentali vero parte prenominate ville j ad Stemebounelant et j sellionem ex australi parte Anketinemare et j sellionem ex aquilonali parte de Mikelmare et j sellionem ad Thirsepol et j sellionem ex australi parte de Brockesholemare et j sellionem iuxta sellionem Matild[e] in puram et perpetuam elemosinam cum Gamelo fratre nostro quem in habitum religionis susceperunt Nos vero et heredes nostri warantizabimus hec omnia prenominatis sanctimonialibus et fratribus earum in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni seculari servitio et exactione erga omnes homines
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter