utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610070

Charter
Charter Number: 05610070
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus et Willelmus filii Radulfi filii Dued dant nobis totam hereditatem suam in territorio de Al Cunctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Robertus et ego Willelmus filii Radulfi filii Dued de Al dedimus et hac presenti carta confirmavimus conventui de Al totam hereditatem nostram in teritorio de Al eo tempore quo mihi Willelmo predictus conventus concessit ut me in consortio illorum reciperent ad habitum religionis cum mihi Deus affectum dederit scilicet toftum quod fuit patris nostri Radulfi et unam acram prati in Peseholmsic et dimidiam acram prati a Pettevindeile versus occidentem et unam sellionem terre arabilis ex occidentali parte ville de Al in Depedale et unam sellionem ad Wipemare et unam sellionem ad Hawismare et unam sellionem ad Nortbauneland et unam sellionem Parleben et unam sellionem iuxta Hallegard versus occidentem et unum forarium iuxta culturam monachorum versus meridiem Et ex orientali parte eiusdem ville de Al unam sellionem iuxta Hallecroft et unam sellionem inter fossam et culturam monachorum et unam sellionem super Austlanges et unam sellionem ad Riskemare et unam sellionem ad Hundelcume et unam sellionem iuxta Riskemare versus orientem et unam sellionem super Tunestal et unam sellionem iuxta Tunestal versus occidentem et unam sellionem ex nort parte de Cuniggesgate et unam sellionem in Holf tenenda de domino feudi libere et quiete et honorifice per tresdecim denarios et tertiam parte unius denarii per annum pro omni servitio ad eum pertinente reddendos ad quatuor terminos scilicet ad nathale domini et ad Pascha et ad festum sancti Botulfi et ad festum sancti Michaelis Hanc concessionem fecimus predicto conventui per concessionem heredum nostrorum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter