utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610071

Charter 05610071
Charter Number: 05610071
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus filius Thoraldi dat nobis totum patrimonium suum in villa de Al et in territorio eiusdem Universis innotescat Cristi fidelibus quod ego Radulfus filius Thoraldi de Al dedi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al totum patrimonium meum in villa de Al et in teritorio eiusdem ville scilicet unum toftum proximum tofto Adelardi ex su parte vie et quatuordecim acras terre arabilis in hiis locis scilicet unam sellionem inter terram monachorum de Parco et terram Iohannis fabri et unam sellionem in loco qui dicitur Pixstal scilicet propinquiorem culture monialium versus occidentem et unam sellionem versus orientem de Pixstal que extendit se usque ad Yerdeburgsic et dimidium unius sellionis propinquiorem predicte sellioni versus nort cuius sellionis alteram partem Adelardus habet et ad Dicwelles unam partem terre et ad Peseholmsic unam partem terre Et unum forarium de west parte de Aldcroft et duas selliones ad Plaskefurlanges propinquiores terre monialium versus orientem et unam sellionem ad Thornesdale et unam sellionem ex orientali parte de Pixstal inter terras monialium predictarum et unam sellionem de su parte de Pixstal que sellio extendit se ab occidente versus orientem et unam sellionem de su parte de Thornesgate Hoc toftum predictum et has terras prenominatas dedi et quietas clamavi Deo et predictis monialibus tenendas de domino feudi libere quiete et honorifice reddendo ei per annum decem et octo denarios pro omni servitio et seculari exactione secundum libertates et consuetudines sokemannorum de Gaytona scilicet quatuor denarios et obolum ad nathale domini et totidem ad Pascha et totidem ad festum sancti Botulfi et totidem ad festum sancti Michaelis quando ceteri sokemanni suam firmam reddunt Et ego Radulfus et heredes mei warantizabimus predictis monialibus hanc nostram donationem contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter