utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610074

Charter
Charter Number: 05610074
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1163
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Robertus de Pormor concedit nobis unam bovatam terre Omnibus sancte Dei ecclesie filiis Robertus de Pormor salutem Noverit caritas vestra quod ego concessi cenobio sancte Marie de Al unam bovatam terre quam Ulfchetel tenuit in Al cum omnibus pertinentiis per x annos habendam et tenendam quietam ab omni servitio exceptis servitiis regalibus finito autem decennio Tenebit prefatum cenobium de me et de meis heredibus eandem bovatam in perpetuum feodum ex tunc annuatim reddendo tres solidos scilicet xviij denarios ad festum sancti Martini et alios xviij denarios ad festum sancti Botulfi Preterea concessi eidem cenobio totam terram Houc et Walteri filii Clacche cum omnibus pertinentiis per vi annos habendam et tenendam quietam ab omni servitio exceptis servitiis regalibus finito autem sexennio Tenebit prefatum cenobium de me et de meis heredibus eandem terram in perpetuum feodum ex tunc annuatim reddendo vi solidos scilicet iij solidos ad festum sancti Martini et alios iij solidos ad festum sancti Botulfi Hanc ergo terram totam acquietabo contra omnes homines nisi contra regem Suscepit autem prefatum cenobium a me predictas terrulas anno ab incarnatione domini mclxiij Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter