utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610075

Charter
Charter Number: 05610075
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1165
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat nobis quinque bovatas terre arabilis in campis de Al et duas bovatas in territorio de Cok Innotescat universis sancte matris ecclesie filiis quod ego Robertus Pormor assensu uxoris mee Alicie et omnium heredum meorum concessi et dedi Deo et sancte Marie et sanctimonialibus et fratribus earum de Al v bovatas terre arabilis in campis de Al cum omnibus pertinentiis suis illas videlicet que fuerunt Houch et Walteri filiorum Clac et Aceri filii Osgot et Ulfketel et Radulfi fili[orum] Osberti cum hiis iam dictis hominibus et liberis suis et katellis et omni suppellectili sua et duas bovatas terre arabilis in campis de Kokerington cum omnibus pertinentiis suis illas videlicet que fuerunt Hanche et Gille Hec omnia autem dedi eis in perpetuam elemosinam salvo tamen forensi servitio quod regi vel vicecomiti vel ministris eius pertinet quod fratres de Al persolvent quantum ad illam tenuram pertinet cum ab eis iuste exigitur Si autem dominus feudi illius iussu regis sive per breve illius auxilium super feudum illum posuerit fratres de Al pro illa tenura quantum ad eam pertinet illi persolvent Preter hec ego Robertus de Pormor dedi predictis sanctimonialibus totam terram que fuit Gocelini del Marais et v percatas de marisco meo per medium Medelholm ex orientali parte super aquam que vocatur Ludena et mansuram unam in Kokerington quam Hanche tenet et quandam terrulam iuxta grangiam suam de Hathentoft Hec autem omnia concessi et dedi eis libera et quieta ab omni exactione et seculari servitio excepto quod singulis annis dabunt mihi et heredibus meis post me pro vij predictis bovatis et hiis sequentibus datis x et octo denarios ix scilicet ad festum sancti Botulfi et ix ad festum sancti Martini Pro hiis autem omnibus recepi a predictis fratribus gratiam pro gratia videlicet xl marcas argenti et investituram demeinenii mei quod de me tenuerunt et ego et heredes mei post me warantizabimus et adquietabimus eis hec omnia erga regem et dominos et omnes homines Nam hec omnia in generali capitulo de Sempingham super altare manu mea obtuli et in perpetuum tenenda in manu Petri de Gousle vicecomitis affidavi coram hiis testibus Matheo capellano comitis Legecestre Godefrido capellano comitisse Roais magistro Bone magistro Willelmo de Malton Rogero de Valiun Gileberto de sancta Laudo Herberto de Calz Alano de Merston Rogero de Ruddest Radulfo de Anniwic Simone de Percesvil Wiskardo Laidec Roberto de Ormerb Olivero de Buclevilla Martino de Ormesby salvis forinsecis servitiis ad illas vij bovatas pertinentibus que regi vel ministris eius pertinent vel domino meo scilicet suo recto relevo et rationabilibus auxiliis que mihi et heredibus meis exibebit cenobium Et ego et heredes mei illi et heredibus eius testabuntur
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter