utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610077

Charter
Charter Number: 05610077
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Haket de Cok dat nobis duas selliones terre arabilis in teritorio de Al Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus Haket de Coringtona ex assensu et consensu Helene uxoris mee concessi dedi et presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum meorum duas selliones terre arabilis in teritorio de Al ex orientali parte ville quarum una iacet inter terras predicti conventus et abuttat occidentale capud super furnum Gileberti Withelockes Et alia iacet inter terram Umfridi nepotis domini et terram Roberti filii Lante et abuttat australe capud super angulum crofti quod vocatur Calegarthcroft Tenendas et habendas predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et asiamentis infra villam et extra sine aliquo retenemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest pro Deo domui religionis Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus de omnibus rebus demandis et calumpniis que accidere poterunt in futurum predictam terram prefati conventus erga omnes homines in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter