utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610085

Charter
Charter Number: 05610085
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1213 - 1222
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat nobis totum pratum suum quod habuit in Boyfen cum pertinentiis Sciant [] quod ego Robertus Haket de Cokerington concessu et assensu Elene sponse mee dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio totum pratum meum quod habui in Boyfen cum omnibus pertinentiis suis illud scilicet pratum quod suscepi de Reginaldo Andrea et Pigoto filiis Pigoti pro uno tofto in Al ut mihi et Elene sponse mee et heredibus meis ad nostrarum animarum salutem eternaliter proficiat Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus predictum pratum cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus in perpetuum Et hoc etiam affidavi in manu Thome prioris de Al Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter