utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610088

Charter
Charter Number: 05610088
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Andreas confirmat nobis ij selliones terre et preterea confirmat totas terras quas habemus de eo in territorio de Al et [viginti] ij selliones quas habemus ex dono Arnaldi de Scartheburc et Alani fratris sui in territorio de Ierdeburg Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Andreas filius Pigoti de Al salutem Sciatis me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et Margarete sponse mee et patrum et matrum nostrorum et omnium antecessorum et heredum nostrorum concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duas selliones terre arabilis cum pertinentiis suis in teritorio de Al ex orientali parte ville in Lahelandes ex aquilonali parte de Halefure que iacent inter terram predicti conventus de Al et terram monachorum de Parco Lude que due selliones faciunt unam acram terre Preterea concessi et confirmavi predicto conventui totas terras cum pertinentiis quas habent de hereditate mea in teritorio predicte ville infra villam et extra de cuiuscumque dono sint Et preterea concessi et confirmavi predicto conventui viginti duas selliones cum pertinentiis quas habent ex dono Arnaldi de Scardeburc et Alani fratris sui in teritorio de Ierdeburg Ego vero predictus Andreas et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictas terras cum pertinentiis contra omnes homines in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter