utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610089

Charter
Charter Number: 05610089
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Andreas dat nobis unam sellionem terre arabilis in territorio de Ierdeburg Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Andreas filius Pigoti de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta concessisse de assensu et voluntate Margarete uxoris mee Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unam sellionem terre arabilis in teritorio de Ierdeburg ex orientali parte ville que iacet inter terram Willelmi filii Ace et forarias cuius capud aquilonale abuttat super Cuninggesgate et capud australe super terram predicti conventus habendam et tenendam libere et quiete ab omni servitio et exactione Hanc vero terram predictam cum pertinentiis ego Andreas et heredes mei warantizabimus dicto conventui defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines in perpetuum fide mea et fide predicte Margarete uxoris mee interpositis in manu fratris Michaelis grangiarii de Al Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter