utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610090

Charter
Charter Number: 05610090
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1213 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Margareta quondam sponsa Andree filii Pygoti dat nobis unum sellionem terre arabilis in territorio de Ierburg Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Margareta quondam sponsa Andree filii Pigoti de Al salutem Noveritis me in libera viduitate et in legia potestate mea concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione viginti et tres selliones terre arabilis cum pertinentiis suis in teritorio de Ierdeburg scilicet duodecim selliones ex occidentali parte eiusdem ville et undecim selliones ex orientali parte eiusdem ville iacentes in hiis locis subscriptis scilicet duos selliones terre simul iacentes ex occidentali parte de Thorplant inter terram Ace Norman et terram Roberti filii Nicholai quorum unus tendit ultra viam Ludam versus aquilonem inter terram Hamelini filii Goldive et terram Ace Norman Et duos selliones terre ad Hatcotewell qui simul iacent inter terram Hamelini filii Ysabelle et terram Merewenne filii Walteri Et quinque selliones terre simul iacentes inter terram Iohannis filii Gikell et terram Simonis de Hackham et abuttant super terram predicti conventus que dicitur Paschewang Et tres selliones terre versus aquilonem qui simul iacent inter terram Iohannis filii Gikell et terram Roberti Vavasur et abuttant super Heseldale Ab orientali vero parte eiusdem ville tres selliones terre simul iacentes inter terram Ricardi filii Ace et terram Roberti Palmarii super Northfurlanges ab oriente de Oggecroft Et super eosdem furlanges versus orientem tres selliones terre qui iacent inter terram ecclesie eiusdem ville et terram Roberti filii Maydus ab oriente de Mikelmare Et duos selliones terre ex australi parte vie ab oriente de Michelmare iacentes inter terram Simonis de Hackham et terram Willelmi filii henstacii Et duos selliones terre qui abuttant super Medelfen inter terram prefati conventus et terram Simonis de Hackham et abuttat unum capud super Ace Norman Et unum parvum sellionem qui abuttat super Cuninggesgate versus aquilonem et extendit se super terram predicti conventus versus austrum et iacet inter terram que fuit aliquando Iohannis filii Gikell et terram Ace Norman Preterea concessi dedi et presenti carta mea confirmavi et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamavi in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel habere potui in omnibus terris pratis et pascuis cum pertinentiis in teritorio de Al et de Ierdeburg que ad me nomine dotis pertinebant prefato conventui vel in quibuscumque terris idem conventus aliquod clamium habere poterunt vel potuerunt adversus me vel meos Ego vero Margareta predicta et heredes mei omnes predictas terras cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines in perpetuum Et in huius rei testimonium presenti scripto fide mei interposita pro me et pro heredibus meis sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter