utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610091

Charter
Charter Number: 05610091
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reginaldus clericus dat nobis ij selliones terre arabilis in teritorio de Al Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Reginaldus clericus filius Pigoti de Al salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre in teritorio de Al qui scilicet iacent ex orientali parte ville quorum unus abuttat occidentale capud super pistrinum quod fuit quondam Gileberti Wythelockes et iacet inter terras predicti conventus Et alius abuttat australe capud super Thecalgarcroft et iacet inter terram Umfridi et terram Roberti filii Lante tenendos et habendos cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio sicut aliquid liberius et quietius dari potest pro Deo domui religionis Et ego Reginaldus et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus rebus demandis et calumpniis que accidere poterunt infuturum predictos duos selliones cum pertinentiis suis prefato conventui erga omnes homines in perpetuum Et ut hec donatio mea rata et inconcussa permaneat presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter