utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610095

Charter
Charter Number: 05610095
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Reginaldus dat nobis j sellionem et dimidiam terre in territorio de Al Sciant [] quod ego Reginaldus filius Pigoti de Al dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unam sellionem et dimidiam terre arabilis cum suis pertinentiis in teritorio de Al iacentes in Plassefurlanges ex orientali parte eiusdem ville et capud occidentale integre sellionis abuttat super forarium Ade filii Hugonis et capud orientale super forarium Hugonis filii Umfridi capud vero dimidie sellionis occidentale abuttat contra terram Andree filii Cost et capud orientale super forarium Hugonis filii Umfridi et iacent inter terram predicti conventus et terram Ade filii Hugonis tenendas et habendas libere et quiete integre et pacifice Ego vero dictus Reginaldus et heredes mei terram cum suis pertinentiis predictam predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus defendemus et de rebus omnibus adquietabimus in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter