utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610102

Charter
Charter Number: 05610102
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Reginaldus confirmat nobis sex selliones terre arabilis in territorio de Al Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Reginaldus filius Pigoti de Al salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu concessisse et dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sex selliones terre arabilis in teritorio de Al quarum quatuor iacent ex occidentali parte eiusdem ville apud Bouneland inter terram que fuit Andree filii Cost et terram quam Radulfus filius Yalf aliquando tenuit de tenemento Willelmi de Fristona et buttant versus aquilonem super terram que fuit Radulfi prepositi et super terram que fuit Hereberti filii Iohannis et versus meridiem super Houwegate et due selliones iacent ex est parte ville in Linlanddemare inter terram que fuit Iohannis filii Cost et terram que fuit Roberti filii Lante Et ego predictus Reginaldus et heredes mei predictas sex selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus in perpetuum In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter