utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610103

Charter
Charter Number: 05610103
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale, Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem R vendidit Ricardo capellano de Al totum illud pratum in Boyfen quod ipse Ricardus eidem R dedit Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Reginaldus filius Pigoti de Al salutem Sciatis me assensu Matildis uxoris mee vendidisse Ricardo capellano de Al totum illud pratum in Boyfen quod ipse Ricardus mihi dedit in libero maritagio cum Matilde sorore sua et quietum clamasse de me et de heredibus meis illi et heredibus suis vel cuicumque assignare voluerit totum ius et clamium quod habui in predicto prato quod videlicet pratum continet duas percatas et dimidiam in latitudine et in longitudine quantum Boyfen se extendit inter duas aquas Et ut hec mea venditio et quieta clamatio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo corroboravi et confirmavi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter