utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610104

Charter Number: 05610104
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Idem R dat Pigoto fratri suo quindecim selliones terre arabilis in territorio de Al Sciant [] quod ego Reginaldus filius Pigoti de Al dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamavi Pigoto fratri meo et heredibus suis vel cuicumque assignaverit vel quem assignare voluerit quindecim selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis iacentes in territorio de Al ex occidentali parte ville de quibus tres simul iacent inter terras conventus de Al et buttant versus nort super Sarlecroft et versus suth super Cuninggesgate et due iacent ad Brocholmare inter terram Iohannis filius Costi et terram monachorum de Parco Lude et buttant versus suth super Brocholmare et versus nort super Holebec et due iacent ex suth parte de Cuninggesgate inter terram conventus de Al ex utraque parte et buttant in Sewordfen et tres iacent ex nort parte de Cuninggesgate ex utraque parte inter terram conventus de Al et buttant super terram eiusdem conventus et tres iacent inter terram conventus de Al et terram Ricardi filii Sweyn et buttant super Holebec et Sarlecroft que iacet inter viam regiam et Holebec quam Sarle aliquando tenuit Preterea dedi et concessi et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamavi Pigoto fratri meo et heredibus suis vel cuicumque assignaverit ex orientali parte ville de Al unam acram et dimidiam terre arabilis iacentem ex utraque parte inter terram conventus de Al et buttat versus nort super terram eiusdem conventus et versus suth super terram Willelmi filii Radulfi et duas selliones que iacent in Laylandes que buttant versus nort super terram Roberti Modi et versus suth super terram Willelmi Fite et duas selliones in Blilandes iacentes inter terram Ricardi filii Sweyn et terram conventus de Al et buttant versus le est super terram conventus de Al et duas selliones versus Dunstal iacentes ex utraque parte inter terram conventus de Parco Lude et buttant versus occidentem super terram Iohannis filii Iohannis et tres selliones versus nort de Cuningesgate iacentes inter terram conventus de Al et terram Gutredi et buttant super Cuningesgate et unam sellionem ex aquilonali parte de Cuningesgate et buttat versus nort super Halesich inter terram conventus de Parco Lude et terram Philippi filii Iohannis et tres selliones iacentes inter terram Iohannis filii Iohannis et terram conventus de Parco Lude et buttant versus suth super terram conventus de Al et versus nort super terram conventus de Parco Lude Item ego predictus Reginaldus predicto Pigoto fratri meo et heredibus suis vel suis assignatis dedi et quietum clamavi duas acras prati in Langdayles et totum pratum meum in Hale et totam daylam meam in Neucroft iacentem inter pratum conventus de Al et pratum conventus de Parco Lude Preterea dedi et concessi et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamavi Pigoto fratri meo et heredibus suis vel cuicumque assignaverit totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui aliquando cum omnibus pertinentiis in omnibus terris pratis predictis et pasturis infra villam de Al et extra ad easdem terras spectantibus tenenda et habenda libere quiete bene et in pace ab omni seculari servitio reddendo dominis feodi annuatim quinque solidos argenti ad quatuor terminos scilicet xv denarios ad nathale domini et xv denarios ad Pascha et xv denarios ad festum sancti Botulfi et xv denarios ad festum sancti Michaelis salvis priori et conventui de Al terris pratis et pascuis cum pertinentiis ad hec predicta et ad dotem Helene matris mee spectantibus de quibus in seysina fuerunt anno ab incarnatione domini MCC quadragesimo ad festum Pentecosten et salva Hugoni filio Cost terra quam eodem anno de predicto Reginaldo tenuit Et ut hec mea concessio rata sit et stabilis ad maiorem securitatem presens scriptum fide mea interposita sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter