utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610105

Charter
Charter Number: 05610105
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Reginaldus dat et confirmat nobis omnes terras prata et pasturas que habemus de feodo Pygoti patris sui in territorio de Al Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Reginaldus filius Pigoti de Al salutem Noveritis me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione omnes terras prata et pasturas cum suis pertinentiis quas habent de feodo Pigoti patris me in teritorio de Al scilicet ex orientali parte eiusdem ville ad portam vaccarum conventus de Al tres selliones ad Lantegrene unam sellionem ad Kemflet tres selliones super Houdacrefurlanges unam sellionem inter terras conventus predicti et super Houdacrefurlanges septem selliones ex aquilonali parte de Cuningesgate unam sellionem et in Norhalefure unam sellionem et in Norhalefure duas selliones inter terram monachorum de Parco Lude et terram dicti conventus de Al et ex austrum parte de Tunstal unam sellionem super Northfurlanges et tres selliones ex austrum parte de Tunstal super Langfurlanges et unum forarium ad capud occidentale et ex orientali parte de Bliland tres selliones et quartam sellionem que se extendit super Cuningesgate et ex aquilonali parte de Northalefure unam sellionem ad pistrinum Gileberti cum lockes unam sellionem ad angulum orti conventus de Al unam sellionem super Tahyehil quatuor selliones in Plaskfurlanges unam sellionem et dimidiam sellionis et ex occidentali parte dicte ville de Al ex aquilonali parte culture conventus de Al unam sellionem ad Thurstanslehtes novem selliones ad Thirspitte quatuor selliones ex aquilonali parte de Cuningesgate sex selliones quarum quatuor iacent per se in uno loco et due in alio loco ex orientali parte de Maregate duas selliones et in Boyfen tres acras prati et in Hal tres perticatas prati tenenda et habenda libere et quiete integre et plenarie ut dictum est in puram et perpetuam elemosinam Ego vero dictus Reginaldus et heredes mei omnes terras predictas prata et pasturas cum suis pertinentiis libertatibus et aisiamentis intra villam de Al et extra predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines warantizabimus et defendemus et de rebus omnibus adquietabimus in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter