utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610108

Charter 05610108
Charter Number: 05610108
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem R et Pigotus frater eius dant nobis tresdecim selliones terre arabilis in territorio de Al Sciant [] quod ego Reginaldus filius Pigoti et Pigotus filius Pigoti frater meus concessimus et dedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro salute nostra et heredum et antecessorum nostrorum tresdecim selliones terre arabilis in teritorio de Al scilicet tres selliones apud Kemflet inter terras conventus de Al ex orientali parte ville et unam sellionem in Austlanges inter terram Herberti filii Iohannis ex meridionali parte et terram Iohannis filii Duede ex aquilonali parte et apud predictas Austlanges unam sellionem inter terram Iohannis clerici et terram predicti Herberti Item apud predictas Austlanges unam sellionem que dicitur Hevedland ex occidentali parte predictarum terrarum Et unam sellionem que buttat super le Hevedland Umfridi inter terram monachorum et terram Swani filii Galfridi et duas perticatas et dimidia prati in latus de aqua que vocatur Ha usque ad terram arabilem scilicet inter monachos de Parco et Robertum filium Lante in Hal et ex occidentali parte ville quatuor selliones in Depedale ex aquilonali parte vie que vocatur Cuningesgate inter terram monachorum et terram Galfridi filii Hamelini item in Depedale duas selliones ex aquilonali parte de Cuningesgate inter terram Costi et terram Gileberti filii Duede Et nos et heredes nostri warantizabimus hanc nostram donationem et defendemus et adquietabimus predicto conventui contra omnes homines in perpetuum Et ut hec donatio nostra rata sit et stabilis sigillorum nostrorum appositione roboravimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter